Charter Document - 05610177

Charter Document - 05610177


Charter Number: 05610177
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1264
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Escambium factum inter Galfridum filium Hamelini et conventus de Alvingham de quinque sellionibus terre Tale escambium factum est inter Galfridum filium Hamelini de Alvingham et conventum domus de Alvingham de quinque sellionibus terre in territorio de Alvingham scilicet duo selliones terre remanebunt prenominato Galfrido et heredibus suis qui iacent ad Astinmare inter terram Ricardi Wind et feodum de Friston et tres selliones terre remanebunt prenominato conventui scilicet unus sellio qui iacet inter terram predicti conventus de Alvingham et terram Coste de Alvingham ex suth parte Holebeke et unus sellio qui abuttat super Westfen inter terram eiusdem conventus et unus sellio qui iacet inter terram predicti Coste et terram conventus de Parco Lude Et sciendum est quod utrique conventus et Galfridus et heredes eius omnes predictas terras sicut in escambium data sunt sibi adinvicem warantizabunt defendent et acquietabunt contra omnes et de omnibus Et in huius rei confirmationem et testimonium hoc presens scriptum sigillis utriusque munitum est

Source (click image below to view full size)