Charter Document - 05610174
Charter Number: | 05610174 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1218 - 1219 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[H]ec est conventio facta inter priorem et conventum de Alvingham et Robertum filium Swani de Alvingham de assensu Ricardi fratris sui et heredis scilicet quod predictus Robertus dimisit predictis priori et conventui totam terram suam sine aliquo retene mento cum tofto et omnibus aliis pertinentiis suis in territorio de Alvingham ad firmam per quatuor annos scilicet donec inde plenaria perceperint quatuor vestituras pro xx solidos quos predicti prior et conventus dederunt prefato Roberti in initio huius conventionis nichil inde amplius solituri preter firmam annualem eidem Roberto vel heredibus eius scilicet sex solidos per annum et forinsecum servitium quantum pertinet ad predictum tenementum Predictus autem Robertus vel heredes eius fide sua interposita hanc conventionem usque ad prefatum terminum predictis priori et conventus warantizabunt contra omnes homines et defendent finitis vero quatuor annis supradictis et perceptis inde quatuor vestituris tota predicta terra cum tofto predicto Roberto vel heredibus eius absque clamio predicti prioris et conventus quieta remanebit Facta fuit hec conventio in anno incarnationis domini MCCXVIII ad purificationem beate Marie et eodem anno primum inde perceperunt croppum sed et insuper sciendum est quod sex decem acre terre cum pertinentiis quas idem predictus Robertus dedit predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam ab hac conventione penitus excipiuntur Hiis testibus []