Charter Document - 05610167
Charter Number: | 05610167 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1225 - 1250 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Iohannes filius Cost dat nobis illum toftum qui fuit Iohannis clerici in villa de Al Cunctis Cristi fidelibus [] Iohannes filius Cost de Al salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et patris mei dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al unum toftum cum pertinentiis in villa de Al illum scilicet toftum qui fuit Iohannis clerici et qui iacet in proximo iuxta toftum Ade Fughel in occidente tenendum et habendum tam libere et quiete sicut aliqua elemosina liberius potest possideri a viris religiosis ita quidem quod si aliqua districtio debeat fieri super me vel heredes meos pro defectum servitio vel pro aliqua alia exactione fiet districtio super aliam terram quam teneo de eodem feudo Et ego Iohannes prefatus et heredes mei warantizabimus prenominatum toftum cum pertinentiis predicto conventui erga omnes homines et defendemus illum de omnibus servitiis sicut puram et specialem elemosinam nostram in perpetuum