Charter Document - 05610114
Charter Number: | 05610114 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 - 1250 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Cunctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Pigotus filius Pigoti de Alvingham salutem Noveritis me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam quatuor selliones terre arabilis in territorio de Alvingham de quibus tres selliones simul iacent ex occidentali parte ville de Alvingham inter terras predicti conventus et abuttant versus suth super viam regiam et versus north super croftum quod vocatur Sarlecroft et quarta sellio iacet ex orientali parte ville inter terram meam et terram dicti conventus ex nort parte regie vie et ex est parte culture que vocatur Hallewang et abuttat versus nort super terram dicti conventus et versus suth super terram quam Willelmus filius Radulfi aliquando tenuit de feodo de Friston Ego vero Pigotus et heredes mei predictas quatuor selliones cum pertinentiis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione warantizabimus et defendemus et de omnibus sequelis et demandis et rebus aliis erga omnes homines et feminas acquietabimus in perpetuum Si vero contigerit aliquo casu contingente quod ego Pigotus vel heredes mei predictas quatuor selliones predicto conventui warantizare non poterimus dabimus eis ad valentiam tante terre de terra nostra in Sarlecroft vel alibi ubicumque elegerint in campis de Alvingham In huius rei testimonium presenti scripto fidei mee donatione interposita sigillum meum apposui