Charter Document - 05610091
Charter Number: | 05610091 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 - 1250 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Cristi fidelibus presentibus et futuris Reginaldus clericus filius Pigoti de Alvingham salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham duos selliones terre in territorio de Alvingham qui scilicet iacent ex orientali parte ville quorum unus abuttat occidentale caput super pistrinum quod fuit quondam Gileberti Wythelockes et iacet inter terras predicti conventus Et alius abuttat australe caput super Thecalgarcroft et iacet inter terram Umfridi et terram Roberti filii Lante tenendos et habendos cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio sicut aliquid liberius et quietius dari potest pro Deo domui religionis Et ego Reginaldus et heredes mei warantizabimus acquietabimus et defendemus de omnibus rebus demandis et calumpniis que accidere poterunt infuturum predictos duos selliones cum pertinentiis suis prefato conventui erga omnes homines in perpetuum Et ut hec donatio mea rata et inconcussa permaneat presens scriptum sigillo meo corroboravi Hiis testibus []