Charter Document - 05610082
Charter Number: | 05610082 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation, Quitclaim |
Date: | 1213 - 1229 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris Robertus Haket de Corington salutem in domino Sciatis me concessu et assensu Elene sponse mee concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam illos tres decem selliones terre cum pertinentiis in territorio de Alvingham pro salute nostra et heredum et antecessorum nostrorum quos Reginaldus filius Pygoti et Pygotus frater eius dederunt predicto conventui in elemosinam habendos et tenendos libere quiete et pacifice per omnia cum duabus perticatas et dimidia prati sicut carta eorum eidem conventui testatur Ita quod a modo nullium clamium habebimus in predicta terra sive in prato predicto Ut autem hec quieta clamatio concessio et confirmatio rata perseveret et stabilis presens scriptum sigillo nostro roboravimus fide que nostra interposita in manu Thome prioris eiusdem domus Hiis testibus []