Charter Document - 05610080
Charter Number: | 05610080 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 - 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus Haket assensu Helene sponse mee dedi et concessi et hac carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam cum omnibus pertinentiis suis quatuor selliones terre in territorio de Alvingham ex orientali parte eiusdem ville iacentes inter terram predicti conventus ex utraque parte et abuttant versus aquilonem super Cuninggesgate et versus meridiem super aquam Lude Ego vero Robertus Haket et Helena sponsa mea warantizabimus et acquietabimus et defendemus predictam terram predicto conventui de omnibus rebus que sunt vel accidere possunt contra omnes homines quo ad vixerimus Hiis testibus []