Charter Document - 05610078
Charter Number: | 05610078 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation, Quitclaim |
Date: | 1200 - 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Idem Robertus dat nobis unum sellionem terre in territorio de Al Sciant presentes et futuri quod ego Robertus Haket assensu Helene sponse mee et assensu Reginaldi et Pigoti filiorum Pigoti de Alvingham dedi concessi et hac mea presenti carta confirmavi et quitum clamavi de me et de predicta Helena sponsa mea omnibus diebus vite nostre Deo et beate Marie et conventui de Al unum sellionem terre in teritorio de Al iacentem ad Lantegrene inter terras predicti conventus qui fuit quondam Pigoti patris eorum iure hereditario in puram et perpetuam elemosinam cum omnibus pertinentiis suis sicut carta predictorum Reginaldi et Pigoti testatur quam predictus conventus habet de eis de predicta terra et ad hoc tenendum et warantizandum ego et Helena sponsa mea iuravimus et affidavimus quoad vixerimus Hiis testibus