Charter Document - 05610072

Charter Document - 05610072


Charter Number: 05610072
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1225
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Cunctis Cristi innotescat fidelibus quod ego Galfridus de Welletun filius Iohannis assensu et consilio heredum meorum concessi et hac mea carta confirmavi sanctimonialibus de Alvingham et fratribus earum clericis et laicis ibidem Deo servientibus toftum cum tota terra quam Radulfus filius Thoraldi de Alvingham tenuit in territorio de Alvingham de feudo meo sicuti carta predicti Radulfi testatur quam dedit prenominatis monialibus de predicta terra Confirmavi etiam eis totum toftum quod fuit Dued cum duabus partibus totius bovate terre que fuit Dued cum pratis et omnibus pertinentiis sicut carte Thoraldi filii Dued et carta Roberti et Willelmi filii Radulfi filii Dued testantur quas dederunt sanctimonialibus de predictis terris tenenda de me et de heredibus meis hereditarie in feudi firma libere quiete et honorifice per tres solidos et viij denarios et tres quadrantes reddendos in septimana proxima ante festum sancti Botulfi pro omni terreno servitio et seculari exactione ad me et ad heredes meos pertinente Et sciendum est quod ego Galfridus assignavi ut predicti fratres de Alvingham reddant predictam firmam servienti meo in Alvingham ad predictum terminum Hiis testibus []

Source (click image below to view full size)