Charter Document - 05610040
Charter Number: | 05610040 |
---|---|
Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1148 - 1189 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Idem Iohannes dat nobis mansuram illam quam Walterus filius Edrici tenuit Notum sit cuntis Cristi fidelibus quod ego Iohannes filius Petri de Melsa assensu patris mei et Beatricis matris mee concessi et dedi Deo et sanctimonialibus que serviunt in ecclesia beate virginis Marie de Alvingham mansuram illam que est in occidentali parte virgulti earum Et presenti carta eisdem monialibus confirmavi in puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina liberius potest dari alicui Hanc vero mansuram tenuit Walterus filius Eadrici rusticus operarius sicut et pater eius fuit quam dedi eis et pater meus ante me ad honorem Dei et beate virginis Marie et sancti Aelwoldi ut prosit nobis et heredibus nostris post nos in perpetuum