Charter Document - 05610038
| Charter Number: | 05610038 |
|---|---|
| Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1148 - 1178 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant tam futuri quam presentes quid ego Iohannes filius Petri de Melsa dedi in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie sancte Marie de Alvingham et sanctimonialibus ibidem Deo servientibus et fratribus earum illam dimidietatem totius demenii mei que soli propinquior est in territoriis utriusque ville de Alvingham et de Cokerington cum omnibus aisiamentis et pertinentiis suis excepto tofto et virgulto demenii mei Et sciendum est vero quod illa medietate dedi predictis sanctimonialibus xxx acras terre arabilis et decem acras prati cum sorore mea sicut alibi continetur in carta mea Hec omnia feci assensu et concessione patris mei et matris mee et warantizabimus erga regem et dominos et omnes homines et heredes nostri post nos in perpetuum sicut aliqua elemosina melius et liberius quibuslibet viris religiosis warantizari potest Galfridus prior de Alvingham et predicte ecclesie conventus viderunt et intellexerunt quam magno debito ego et pater meus obligati eramus erga Iudeos allevia verrunt nos et acquietaverint de octoginta septem marcis argenti et dimidia Idcirco ne aliqua fraus uter malum ingenium prevaleat ut hoc opus meum infirmetur acquietabo illud et warantizabo contra matrem meam et omnes calumniantes et heredes mei post me in perpetuum
