Charter Document - 05610037

Charter Document - 05610037


Charter Number: 05610037
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1182 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis Iohannes filius Petri de Melsa salutem Sciatis quod ego Iohannes assensu et concessione matris mee Beatricis concessi et dedi in perpetuam elemosinam Deo et ecclesie beate Marie de Alvingham et sanctimonialibus ibidem Deo servientibus et fratribus earum xxx acras terre arabilis de demenio meo in territorio de Alvingham soli propinquiores et decem acras prati in predicto territorio et situm molendini ex septemtrionali parte de Boyfen iuxta virgultum sanctimonialium de Alvingham cum sorore mea cui concessit magister Gilebertus et conventus de Alvingham ut monialis fiat in eadem domo de Alvingham Cum autem defuncta fuerit filiam meam ad ultra si voluero suscipient post mortem filie suscipient aliam sororem meam si supervixerit Ego vero hanc elemosinam meam predictam warantizabo erga dominum regem et dominos feudi et omnes homines et heredes mei post me in perpetuum Et nequis hanc donationem meam infirmare vel minuere in aliquo valeat dignum duxi attestatione sigilli mei simul et matris mee eam corroborare Et sciendum est quod hec xl acras supra nominate que cum sorore mea dantur sunt de illa medietate demenii mei quam prefatis monialibus in alia carta mei confirmavi Idcirco ne aliqua fraus vel malum ingenium prevaleat ut si opus meum infirmetur acquietabo illud et warantizabo contra matrem meam et omnes calumniantes

Source (click image below to view full size)