Charter Document - 05610035

Charter Document - 05610035


Charter Number: 05610035
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1148 - 1178
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant tam futuri quam presentes quod ego Beatrix sponsa Petri de Melsa concessu et assensu Iohannis filii mei et heredis dedi in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie sancte Marie de Alvingham et sanctimonialibus ibidem Deo servientibus et fratribus earum illam dimidietatem totius demenii nostri que soli propinquior est in territoriis utriusque ville de Alvingham et de Cokerington cum omnibus asyamentis et pertinentiis suis excepto tofto et virgulto demenii nostri Et sciendum est vero quod de illa medietate dedi predictis sanctimonialibus xxx acras terre arabilis et x acras pasturi cum filia mea quam prefate moniales in consortium suum susceperunt Hec omnia feci assensu et concessione Petri sponsi mei et Iohannis filii mei et warantizabimus erga regem et dominos et omnes homines et heredes nostri post nos in perpetuum sicut aliqua elemosina melius et liberius quibuslibet viris religiosis warantizare potest Godfridus vero prior de Alvingham et predicte ecclesie conventus viderunt et intellexerunt quam magno debito ego et dominus meus Petrus et Iohannes filius meus obligati eramus erga Iudeos allevia verrunt nos et acquietaverint de octoginta septem marcis argenti et dimidia

Source (click image below to view full size)