Charter Document - 05610010
| Charter Number: | 05610010 |
|---|---|
| Cartulary Title: | An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1195 - 1198 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hubertus Dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad universorum volumus notitiam pervenire nos autenticum scriptum venerabilis fratris Hugonis dei gratia Lincolniensis episcopi sub huius continentie forma inspexisse [] Quia igitur securitati et paci virorum ac mulierum religiosarum quantum possumus providere tenemur ut firmius sit quod nostra auctoritas roboraverit prescriptas concessionem et confirmationem venerabilis fratris nostri Hugonis Lincolniensis episcopi sicut rationabiliter facte sunt nostre auctoritatis assensu confirmamus et tam presentis pagine serie quam sigilli nostri apponere communimus Hiis testibus []
