Charter Document - 05600003
| Charter Number: | 05600003 |
|---|---|
| Cartulary Title: | An Oxford Charter of 1191 and the Beginnings of Municipal Freedom |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1147 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Cunctis fidelibus Sancte Ecclesie tam presentibus quam futuris Willelmus de Chentto salutem Sciatis quod ego Willelmus de Cheneto qui sum aldreman de gilda mercatorum Oxenefordie pro salute regis Stephani et regine et Eustachii filii sui et mea atque meorum et pro animabus patris mei et Roger fratris mei et omnium parentum meorum et antecessorum do alque concedo in perpetuam elemosinam cedent Dei et Sancte Marie de Oseneia et canonicis ibidem Deo servientibus insulam que Middeleia vocatur quam cives Oxenefordie de communi civitatis et de gilda mercatorum michi in perpetuum feudum consesserunt et hoc facio predictorum civium consensu et voluntate reddendo singulis annis dimidiam marcam argenti de qua eos omni anno acquietabo in escambio decimationum molendinorum meorum que sunt juxta castellum Oxeneford Hanc concessionem et dationem prout concessum a civibus fuerat in portmanimot feci in capitulo de Oseneia coram ejusdem loci canonicis super textum et in presentia Everardi abbatis de Thama et Aluredi [abbatis] de Dorchcestreia super altare cum textu obtuli et pl[ures] ex eis civibus mecum qui ad hoc ipsum [ab] aliis fu[erunt] missi Quapropter volo atque precor ut bene [et in] pace et honorifice prefatam insulam p[refata ecclesia] teneat sicut unquam ipsi cives aut corum antecessores melius et honestius et liberius ten[uerunt de] liberalibus concessionibus regum Testibus predictis [abbatibus] Everardo de Thama et Aluredo de [Dorchcestreia] et Roberto fratre meo archidiacono de Leicestria [Hugone] de Cheneto et Willelmo de Stratfort et Azor [vicecomite] et Willelmo de Glinton et mullis allis
