Charter Document - 05600001
Charter Number: | 05600001 |
---|---|
Cartulary Title: | An Oxford Charter of 1191 and the Beginnings of Municipal Freedom |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit tam presentibus quam futuris quod Nos Cives Oxenefordie de Communi Civitatis et de Gilda Mercatoria pro salute nostra ac nostrorum et pro animabus parentum et antecessorum nostrorum concedimus et presenti carta nostra confirmamus Ecclesie Sancte Marie de Oseneia et canonicis in ea Deo servientibus donationem quam antecessores nostri eis fecerunt de Insula de Middeneia cum omnibus pertinentibus ejus Ita ut singulis annis ad festum Sancti Michaelis reddant ipsi canonici dimidiam marcam argenti pro hac eadem tenatura ubi nos jusserimus sicut testatur cirographum antecessorum nostrorum quod eis de donatione ejusdem insule fecerunt Preterea quia nos cepimus in manu pro nobis et pro heredibus nostris warantandi predictam insulam eisdem canonicis ubique et versus omnes homines ipsi pro hac warantatione solvent nobis et heredibus nostris singulis annis ad Pascha aliam dimidiam marcam quam tradent cui nos jusserimus et nos et heredes nostri fideliter warantabimus eis predictum tenementum per servitium predicte marce annue pro omnibus rebus et pro omnibus servitiis Hane nostram concessionem et confirmationem fecimus nos communi consilio Civitatis et communali sigillo nostro confirmavimus Hii sunt autem qui hane concessionem et confirmationem fecerunt Nigelus tunc Decanus Oxenef[ordie] Joh[anne]s Kepeherm et Henr[icus] filius Segrini tunc alderma[n]ni Laur[encius] Kepeh[er]m et Thom[as] de Thademarlona tunc pretores Petr[us] fil[ius] Gaufridi Will[elmu]s fil[ius] pretoris Will[elmus] fil[ius] Rad[ulfi] Thom[as] fil[ius] Ailrici Henric[us] fil[ius] Simeonis Laur[encius] fil[ius] Hardingi Rad[ulfus] Padi Walt[erus] fil[ius] Viel Will[elmus] fil[ius] Knihl Segar mercator Rog[erus] fil[ius] Sewi Joh[anne]s fil[ius] Ailnod Malger[us] vinitari[us] Adam Rufus Barthol[omeus] Grosmarchie Rog[erus] fil[ius] Surewoldi Gileb[ertus] fil[ius] Buroldi Jocelino fil[io] Safari Rad[ulfus] Coleman Will[elmus] fil[ius] Rog[eri] fil[ii] Siwardi et Hug[o] fr[ater] ejus Alvredus Delmeleia Owein et Rob[ertus] filius ejus Beneit fil[ius] Ailnod Rad[ulfus] filius Bur Henr[icus] de Chaudre el Lambertus frat[er] ejus Will[elmus] Pilet Walt[erus] Pille Will[elmus] fil[ius] Amfridi fil[ii] pretoris Rad[ulfus] Cordewanarius filius Simonis Cordewan[arii] Henr[icus] de Lisewis Hug[o] aurifab[er] Ric[ardus] fr[ater] ejus Petr[us] fil[ius] Joh[ann]is Joh[anne]s aurifab[er] Nichol[aus] fil[ius] Sewi Walt[erus] Halgod et Rad[ulfus] fr[ater] ejus Rad[ulfus] Kepeh[er]m et Beneit frat[er] ejus Adam vinitari[us] Joh[anne]s fili[us] Henr[ici] cl[er]ici Nichol[aus] fil[ius] Will[elm]i fil[ii] Rad[ulfi] Henr[icus] fil[ius] Gaufr[idi] fil[ii] Bodini et Ric[ardus] fr[ater] ejus Will[elmus] Husari[us] de Osen[eia] et Hug[o] fili[us] ejus Henr[icus] cl[er]icus tunc clericus pretorum Ric[ardus] fili[us] Hardingi Rob[ertus] fil[ius] Wimarc B[e]n[e]dict[us] fil[ius] Paulini Rob[ertus] fil[ius] Gaufr[idi] fil[ii] Bodini medarii Thom[as] fil[ius] Eadwini et Henr[icus] fr[ater] ejus Rog[erus] fil[ius] Fulconis et totum Commune Civitatis Oxoneford[ie]