Charter Document - 05590004
| Charter Number: | 05590004 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Muniments of Holy Trinity Priory Wallingford |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Acknowledgment |
| Date: | 1174 - 1184 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus de Scriueham omnibus has litteras uidentibus salutem Domino mea C archidiacono Berchesire in transmarinis agente et me uices eius in Berchesire gerente decessit magister Philippus de Calna persona ecclesie de Henred Quam cum ex ratione officii mei tan quam uacantem in manum domini mei archidiaconi suscipere uoluissem restitit mihi prior de Walingeforde et in presencia domini abbatis Abendonie appellauit ad p[resen]c[iam] domini pape et indignationem domini Saresburiensis Jocelini hoc facto plurimum prouocauit Qui tamen postmodum temporis beneficio placatus factus est domino Bathoniensi J interueniente iure quoque cognito quo prior utebatur Vnde fuit ut ex mandato domini Saresburiensis supermemorati uice domini archidiaconi in generali [c]apitulo apud Chingestune predictum priorem in personam ecclesie de Henred susciperem nullo penitus reclamante presertim cum mihi et capitulo constiterit nullum hominum omnino preter priorem de Walingeforde in ecclesiam iam dictam usque in presens habuisse ingressum post decessum magistri Philippi de Calna qui proximum in ecclesia illa gerebat personatum ante priorem prefatum Hec omnibus scribenda duximus ut omnibus rei geste ueritas innotescat et ordo Valete
