Charter Document - 05590003
Charter Number: | 05590003 |
---|---|
Cartulary Title: | Muniments of Holy Trinity Priory Wallingford |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1167 - 1183 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Symon Dei gratia abbas ecclesie sancti Albani uniuersis sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris salutem Ex officio pastorali quae ad pacem domuum nobis commissarum sunt tenemur sollicitius prouidere et quae subiectis expedire crediderimus salubriter ordinare Ecclesia igitur nostra de Warengeford in obuentionum tenuitate plurimum laborante fratribus nostris qui ibidem Domino famulantur consu[le]re nos oportet in amplificatione reddituum ne numerum fratrum in illo loco necesse sit imminui u[el] [h]ospitalitatis gratiam quod absit contigerit resecari Inde est quod nos ecclesi[am] de Henreda coquine mona[c]horum Warengefordensis ecclesie et susceptioni superuenientium hospitum deputamus quatinus utrisque possit [com]modius exhibitio congrua procurari Vtque hec nostra [d]ispositio stabili perpetu[a]que debeat firmitate a[] eam presenti scripto et sigillo nostro confirmamus et ne aliquis temporibus posteris quod a nobis in hac parte gestum est audeat infirmare auctoritate Dei et nostra firmiter inh[i]bemus