Charter Document - 05590002
| Charter Number: | 05590002 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Muniments of Holy Trinity Priory Wallingford |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1151 - 1166 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Rodbertus abbas ecclesie sancti Albani uniuersis ecclesie sancti Albani professis salutem Ad hoc semper debet prelatorum inuigilare sollertia ut que pro subditorum suorum quiete et utilitate salubriter constituta sunt firma et inconcussa permaneant Quocirca quoniam uenerabilis frater noster Nicholaus prior de Walingeford indicauit nobis quod ipse et conuentus de Walingeford unanimi uoluntate et consilio dederint secretario eiusdem loci dimidiam hidam terre in Mapulderham itemque elemosinario duas partes garbarum de decima dominii sui de Henret et totam de[ci]man de dominio suo in uilla de Walingeford pro his que utrique obedientie necessaria sunt prouidendis et adquirendis hanc donationem ratam habemus et presentis scripti serie confirmamus Quam etiam perpetua stabilitate integram et illibatam manere precipimus atque sub anathematis sententia interdicimus ne quisquam succedentium priorum quod pro communi ecclesie utilitate statutum est conuellere uel immutare presumat Valete
