Charter Document - 05580020
| Charter Number: | 05580020 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae de Evesham ad annum 1418 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1249 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri archiepiscopo Cant Ex parte dilectorum filiorum abbatis et conventus monasterii de Evesham fuit propositum coram nobis quod licet idem monasterium ad Romanum [pontificem] et nullo pertinet mediante tu tamen eo pretextu quod in quibusdam privilegiis [a] Romanis pontificibus monasterio ipsi concessis tutela dicti monasterii tibi dicitur reservata et quia quondam abbas et conventus ejusdem [loci] fuerunt per suas patentes literas ex quadam simplicitate in proprie libertatis dispendium protestati quod te ad correptionem et visitationem eorum reciperent intendas propter hoc in prefato monasterio visitationis officium exercere in apostolica sedis prejudicium et eorundem abbatis et conventus dispendium et gravamen Quum igitur visitatio et reformatio ipsius monasterii quod ratione tituli hujusmodi ab aliorum molestiis defensare teneris solum ad Romanum pontificem [cui pleno jure subest] pertinere noscitur mandamus quatenus dictum monasterium in hujusmodi visitationibus vel aliis contra tenorem privilegiorum ipsius et in prejudicium ecclesia Romane de cetero non molestes nec occasione predicta jurisdictionem tibi vindicas in monasterio supradicto Datum Lugduni xv kalendas Januarii anno vii
