Charter Document - 05580019

Charter Document - 05580019


Charter Number: 05580019
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae de Evesham ad annum 1418
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Submission
Date: 1233
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Universis ad quos presentes litere pervenerint Thomas Dei gratia abbas de Evesham et totus ejusdem loci conventus eternam salutem in Domino Universitati publice vestre protestamur nos illius qui pro tempore fuerit Cantuariensis archiepiscopi visitationem absque omni contradictione paratos esse suscipere ut possit idem archiepiscopus singulis annis monasterium nostrum vel ipse personaliter visitare vel visitationem ipsam quibus voluerit personis ecclesiasticis viris prudentibus demandare necnon et in ipsa visitatione tam in capite quam in membris corrigenda corrigere ipsum etiam ordinem nostrum prout expedire viderit regulariter reformare In cujus rei testimonium presentes literas inperpetuum valituras sigillis nostris duximus consignandus Actum apud Evesham xv kalendas Maii anno Domini MCCXXXIII

Source (click image below to view full size)