Charter Document - 05580016
| Charter Number: | 05580016 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae de Evesham ad annum 1418 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1216 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et conventui monasterii de Evesham salutem et apostolicam benedictionem Quum a nobis petitur quod justum est et honestum tam vigor acquitavit quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu regulares dispositiones redituum vestrorum qui de communi consensu capituli sunt ad officia vestri monasterii deputati sicut provide facte sunt auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus inhibentes ne redditus ipsi contra regularem dispositionem vestram in usus alios transferantur Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis et inhibitionis infringere vel ei ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem Omnipotentis Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli Ejus se noverit incursurum Datum Laterani quarto decimo kalendas Martii pontificatus nostri anno octavo decimo
