Charter Document - 05580013

Charter Document - 05580013


Charter Number: 05580013
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae de Evesham ad annum 1418
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1206
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Eliensi et Rofensi episcopis et magistro Benedictus canonico Londoniarum salutem et apostolicam benedictionem Auditis et intellectis attestationibus instrumentis et allegationibus in causa qua vertitur inter venerabilem fratrem nostrum Wigornensem episcopum et dilectum filium Eveshamensem abbatem super ecclesiis in valle de Eveshamie constitutis quas episcopus asserit ad se dioecesana lege spectare abbas autem eas esse ab ejus jurisdictione prorsus exemptas cognovimus evidenter ecclesias illas per privilegia pontificum Romanorum non esse ab episcopali jurisdictione subtractas nisi forte vallis de Eveshamie sit ille locus quem a duobus regibus Kenredo videlicet et Offa libertati donatum bona memoria Constantinus papa libertati donavit sicut in ipsius privilegio continetur Verum tanto tempore probantur per testes ab abbatibus Eveshamie pleno jure possesse ut videantur in eis jus episcopale legitime prescripsisse nisi forte per tantum temporis Wigornensis ecclesia interim vacavisset ut tempore vacationis sublato prescriptio minime sit completa Licet autem sit utrinque in causa conclusum quia tamen utraque pars necessariam ut asserit probationem omisit nos attendentes quod utraque ecclesia fungitur vice minoris equitate pensata utramque restituimus contra reliquam ad probandum rationem omissam ne alterutra propter hujusmodi negligentiam gravi jactura labatur Quocirca discretioni vestra per apostolica scripta mandamus quatenus inspectis privilegiis predictorum regum que abbas super predicta libertate asserit se habere si per illa constiterit quod vallis de Eveshamie sit ille locus quem prefatus predecessor noster libertati donavit absolvatis Eveshamensem abbatem ab impetitione Wigornensis episcopi super ecclesiis memoratis et adjudicantes illas abbati pleno jure subjectas episcopo super illis perpetuum silentium imponatis Quod si abbas in hac probatione defecerit audiatis probationes super tempore quo infra quadraginta annos sedes episcopalis vacavit et si per tantum temporis vacasse constiterit ut illo subducto non sit quadragenaria completa prescriptio vos in illis ecclesiis jus episcopale adjudicatis episcopo et super illo perpetuum silentium imponatis abbati Si autem exceptionem hujusmodi episcopus non probaverit quia tamen interruptionem probavit circa processionem Pentecostalis in villa et ecclesia de Mortune et receptionem et procurationem archidiaconi nec non solutionem denariorum beati Petri in valle de Eveshamie circa cognitionem quoque causarum matrimonialium et capellani suspensionem in predicta villa de Mortone et interdictum capellarum in prefata villa de Eveshamie vos super his jus episcopale adjudicatis eidem si tamen circa suspensionem et interdictum hujusmodi infra quadraginta annos interruptio facta fuit in ceteris ei silentium imponentes quas abbas prescripsisse probatur Quod si forte noluerint sententiam definitivam a vobis recipere vos receptis probationibus prelibatis eas nobis sub sigillis vestris fideliter destinetis prefigentes partibus terminum competentem quo per procuratores idoneos recepture sententiam nostro se conspectui representent Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint per districtionem ecclesiasticam appellatione remota cogatis veritati testimonium perhibere nullis literis obstantibus si qua apparuerint preter assensum partium a sede apostolica impetrate Si vero non omnes his exequendis potueritis interesse duo vestrum ea sublato appellationis obstaculo exequentur Datum Rome apud Sanctum Petrum tertio nonas Februarii pontificatus nostri anno octavo

Source (click image below to view full size)