Charter Document - 05580010

Charter Document - 05580010


Charter Number: 05580010
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae de Evesham ad annum 1418
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1189
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Clemens episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Ade abbati et fratribus sancti Ecgwini Eveshamensis monasterii salutem et apostolicam benedictionem Largitione nostri muneris et gratia eos duximus decorandos quos fidei meritum ac devotionis constantia nobis reddunt acceptos et qui nullo mediante ad jurisdictionem beati Petri et nostram specialiter pertinere noscuntur Hac itaque ratione inducti et devotionis et fidei vestre intuitu provocati tibi fili abbas sicut ex gratia et liberalitate sedis apostolica tu et successores tui usum chirothecarum et annuli habetis ita quoque usum mitra dalmatica tunica et sandaliorum de consueta clementia et benignitate ejusdem sedis apostolica duximus concedendum indulgentes ut his omnibus in solemnibus diebus infra monasterium tuum et obedientias ejus in processionibus quoque ipsius monasterii in conciliis Romani pontificis et legati ejus atque in synodis episcoporum incunctanter utaris Datum Laterani sexto Idus Julii pontificatus nostri anno secundo Amen amen amen

Source (click image below to view full size)