Charter Document - 05580006
| Charter Number: | 05580006 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae de Evesham ad annum 1418 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 0709 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Constantinus episcopus servus servorum Dei Brithwaldo Brittanniarum primati salutem et apostolicam benedictionem Venerabilem virum Ecgwinum episcopum quem bis tua fraternitas ad apostolicam sedem misit etiam nunc secundo manipulis justitia refertum tibi remittimus monentes quatenus sic suos effectus adjuvando prosequaris sicuti illum a Deo incepisse et in via Dei cucurrisse cognovisti Porro de visione illa immo aperta ostensione qua se beata virgo Maria ei manifestavit aque ita certum esse teneamus quemadmodum de viri bonitate non dubitamus Denique vigilantiam tuam admonemus quatenus illis in partibus in quibus manifestatio habita fuisse refertur concilium totius Anglie cogas episcopos sacrique ordinis religiosas personas illuc convenire facias optimatesque regni cum proceribus suis adesse precipias Quibus in nomine Domini congregatis denunciamus quod duo reges Anglie Kenredus et Offa cum quibus jam dictus episcopus ad limina apostolorum vemt in loco ostensa visionis plurima de suis beneficiis in presentia nostra regia libertate donata et apostolica auctoritate confirmata contulerunt quatenus ibidem congregatio monachorum secundum regulam memorandi patris Benedicti qua minus in illis partibus adhuc habetur possit instaurari et indesinenter Christo famulari Ipsas autem donationes et beneficia prefati reges in ipsorum privilegio nominatim determinaverunt et a nobis corroborari fecerunt Igitur frater dilecte quoquomodo Christus annuncietur lucrum Christi inquire opus Christi exerce promulgatisque in concilio undique sententiis tum a Deo ostense visionis tum apostolica auctoritatis tum regie libertatis et donationis tum tui ipsius clerique et populi assensus et favoris constitue ovile Christo divinitus ostensum apostolica auctoritate fultum regia libertate donatum cleri et populi benedictione sanctitum Tibi autem et successoribus tuis memorato episcopo Ecgwino assentiente curam animarum ejusdem ecclesie precipue injungimus ut si quod absit aliquo diaboli impulsu quisquam pervasor aut tyrannus sacrum locum minuere aut impugnare presumpserit tibi a Deo concesse potestatis sententia et anathematis percussus verbere complere non audeat si quid vero sinistra partis inibi compertum fuerit oriri auribus summi pontificis patria potius deferatur quam per alicujus occultam sententiam sanctus locus depravetur injuste Ipsum ergo locum quem regia potestas regie libertati donavit et nos auctoritate Dei et sanctorum apostolorum et nostra donamus ut nullus cujuscumque ordinis homo hoc quod constituimus depravare aut minuere presumat Qui hoc destruxerit aut male contaminaverit sit ille maledictus Qui vero conservaverit et adauxerit benedictionibus repleatur Scripta est hac epistola anno Dominica Incarnationis septingentesimo nono in ecclesia Salvatoris Lateranensi precipiente et confirmante Constantino apostolica sedis antistite astantibus et confirmantibus regibus Anglie Kenredo et Offa rogante venerabili viro Ecgwino episcopo coram archiepiscopis et episcopis et principalibus et nobilibus diversarum provinciarum cunctis clamantibus et dicentibus Quicquid in hac constitutione vestra sanctitas exercet laudamus concedimus et confirmamus Ego Constantinus Romana sedis episcopus per signum sancte crucis has donationes et libertatem confirmavi Ego Ecgwinus humilis episcopus confirmavi Ego rex Kenredus corroboravi Ego rex Offa consensi
