Charter Document - 05570114
Charter Number: | 05570114 |
---|---|
Cartulary Title: | Newly Discovered Charters of King John [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
The Magna Carta Project |
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie [] Sciatis nos dedisse et presenti carta confirmasse Deo et ecclesie beate Marie Cisterc pro salute anime nostre et antecessorum et heredum nostrorum manerium de Farendon sicut monachi predicti monasterii Cisterc qui sunt apud Farendon illud tenent cum pertinentiis suis ad construendum ibi quandam abbatiam de ordine Cisterciensi ita quod ibi sit conuentus habendum et tenendum de nobis et heredibus nostris in puram et perpetuam elemosinam Quare volumus et firmiter precipimus quod predicti monachi habeant et teneant predictum manerium bene et in pace libere et quiete et honorifice in omnibus locis cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis ad idem manerium pertinentibus ut predictum est Testibus domino E Burdeg archiepiscopo et domino I[ohanne] Norwic episcopo com[ite] W[illelmo] Maresc[allo] R[anulfo] com[ite] Cestr W[illelmo] com[ite] Sarr W[illelmo] com[ite] Arundel Willelmo de Brehous Rogero de Thoeny Petro de Pratell Dat per manum Simonis prepositi Beuerlacen et archidiaconi Wellen apud Vernellium ii die Nouembris regni nostri anno quinto