Charter Document - 05570113

Charter Document - 05570113


Charter Number: 05570113
Cartulary Title: Newly Discovered Charters of King John [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1203
Date type: Assigned
Resource Link(s): The Magna Carta Project

Charter:

Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hybernie dux Normannie et Aquitanie comes Andegauie dilectis et fidelibus suis Rogerio de Cestria constabulario et aliis fidelibus suis in castro Andeliaco commorantibus salutem Gratias vobis referimus super bono et fideli seruicio vestro et vos rogamus in fide et hominagio quibus nobis tenemenini quatinus de castro nostro custodiendo pro posse vestro intendatis ut a Deo et nobis et omnibus qui fidem et deuotionem vestram erga nos audierint digne laudari debeatis Si vero quod absit in tam arto fueritis positi quod vos ulterius tenere non possitis tunc faciatis quod dilecti et fideles nostri Petrus de Pratellis et Guillelmus de Mortuo Mare et Hugo de Huellis clericus noster vobis mandabunt