Charter Document - 05570097

Charter Document - 05570097


Charter Number: 05570097
Cartulary Title: Newly Discovered Charters of King John [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1202
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): The Magna Carta Project

Charter:

I[ohannes] Dei gratia [] salutem Sciatis nos concessisse et hac carta confirmasse dilecto et fideli nostro Huberto de Burgo camerario nostro totam terram Emme uxoris Gilberti de Northfolk unde idem Gilbertus et Emma constituerunt ipsum heredem ipsius Emme habendam et tenendam cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus Quare volumus et firmiter precipimus quod predictus Hubertus et heredes sui habeant et teneant predictam terram post predictum Gilbertum et Emmam bene et in pace libere et quiete integre plenarie et honorifice in omnibus rebus et locis sicut carta predictorum Gilberti et Emme rationabiliter testantur Testibus W[illelmo] comite Arundell comite Willelmo Marescallo comite Dauid Willelmo de Breosa Galfrido de Say Thoma Basset Alano Basset Bric[io] camerario Ricardo de Riueriis Data per manum Hugonis de Welles apud Cenomannis xvi die Augusti anno regni quarto