Charter Document - 05570094
Charter Number: | 05570094 |
---|---|
Cartulary Title: | Newly Discovered Charters of King John [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
The Magna Carta Project |
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie [] Sciatis nos dedisse et concessisse et presenti carta confirmasse dilecto nostro Gerardo de Furniuall manerium de Neuport in Essex habendum et tenendum sibi et heredibus suis de nobis et heredibus nostris per seruicium unius militis pro omni seruicio Quare volumus et firmiter precipimus quod predictus Gerardus et heredes sui post eum habeant predictum manerium bene et in pace libere et quiete integre plenarie et honorifice cum omnibus pertinentiis libertatibus et liberis consuetudinibus suis sicut predictum est T[estibus] Willelmo Marescallo comite Penbroc W[illelmo] comite Salesbr et pluribus aliis apud Neuport xxiiii die Iulii regni nostri anno quarto