Charter Document - 05570092

Charter Document - 05570092


Charter Number: 05570092
Cartulary Title: Newly Discovered Charters of King John [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1202
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Egerton MS 3031 (f29r)
The Magna Carta Project

Charter:

Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie Aquitanie comes Andegauie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiis vicecomtibus et omnibus balliuis et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta confirmasse abbatie de Rading et abbati et monachis ibidem Deo seruientibus rationabilem donationem quam H[enricus] rex auus patris nostri eis fecit de duabus ecclesiis de Weregraue et de Chelsea Quare volumus et firmiter precipimus quod predicti abbas et monachi habeant eas et teneant bene et in pace cum terris et decimis et omnibus rebus eisdem ecclesiis pertinentibus sicut carta H[enrici] regis aui patris nostri rationabiliter testatur Testibus W[illelmo] Marescallo comite Penbroc Willelmo comite Sar Roberto de Haracurt Petro de Paratell Dat per manum Simonis archidiaconi Well apud Rothomagum xxvii die Iunii regni nostri anno iiii