Charter Document - 05570077
Charter Number: | 05570077 |
---|---|
Cartulary Title: | Newly Discovered Charters of King John [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
The Magna Carta Project |
Charter:
[I]ohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Normanie et comes Andegauie iusticiariis vicecomitibus et omnibus balliuis suis Anglie et Wallie et totius terre sue et portuum maris salutem Sciatis quod suscepimus in manum et protectionem nostram abbaciam de Aberconwey et monachos ordinis Cistercien[sis] ibidem Deo seruientes et omnes res et possessiones suas et ideo precipimus quod abbaciam illam et monachos in eadem seruientes et omnes res et possessiones suas et omnia que ad eos spectant custodiatis et manuteneatis sicut nostra propria ne quis eis de aliquo molestiam vel iniuriam aut grauamen faciat et firmam pacem habeant et quieti sint de tholoneo et pass[ag]io et paagio et pontagio et omni consuetudine que ad nos pertinent per totam terram nostram et talem inde quietanciam habeant de omnibus que ipsi vel famuli et seruientes sui poterint assecurare sua esse propria qualem alii monachi habent de ordine Cistercien[si] et prohibemus ne quis eis super hoc vexacionem vel iniuriam aut grauamen inferre presumat super forosfacturam nostram sicut carta Henrici regis patris nostri rationabiliter testatur Teste Petro de Pratellis Engelrammi de Pratellis Petro de Stokys Datum per manum archidiaconi Wellen apud Mountford primo die Aprilis anno regni nostri tercii