Charter Document - 05570062
| Charter Number: | 05570062 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Newly Discovered Charters of King John [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1201 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
The Magna Carta Project |
Charter:
Ioh[anne]s Dei gratia rex Angl[ie] dominus Hibernie dux Norm[annie] et Aquit[anie] et com[es] Andeg[auie] archiepiscopis episcopis abbatibus comit[ibus] bar[onibus] iustic[iis] vic[ecomitibus] et omnibus ball[iuis] et fidelibus suis salutem Sciatis nos pro salute nostra et pro animabus antecessorum et successorum nostrorum concessisse et presenti carta nostra confirmasse venerabili patri nostro Huberto Cant archiepiscopo et successoribus eius unam feriam apud Northflete in crastino Assumptionis beate Marie incepturam et per quindecim dies duraturam habendam et tenendam in perpetuum Quare volumus et firmiter precipimus quod predictus archiepiscopus et omnes successores sui post ipsum habeant et teneant predictam feriam bene et in pace libere et quiete integre plenarie et honorifice cum stallagio et theloneo pesagio et tronagio et cum omnibus aliis libertatibus et liberis consuetudinibus ad huiusmodi ferias pertinentibus salua libertate ciuitat[is] Lundon Hiis test[ibus] W episcopo Emilicen Rob[ert]o com[ite] Leicestr Petro de Pratell Rob[ert]o de Haiecurt Hug[one] de Neuill Petro de Stok Ric[ard]o de Reuiers Huberto de Burg camerar[io] nostro Dat per manum Simon[is] archid[iaconi] Welln apud Argentom xviii die Nouembr[is] regni nostri anno tercio
