Charter Document - 05570057

Charter Document - 05570057


Charter Number: 05570057
Cartulary Title: Newly Discovered Charters of King John [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1201
Date type: Assigned
Resource Link(s): The Magna Carta Project

Charter:

I[ohannes] Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie et Aquitanie comes Andegauie iusticiariis vicecomitibus et omnibus bailliuis et fidelibus salutem Mandamus vobis quod custodiatis protegatis manuteneatis et defendatis omnes terras res redditus et possessiones Iohannis de Gestling sicut nostram dominicam nec inferatis ei vel inferri permittatis molestiam iniuriam aut grauamen nec ponantur in placitum de aliquo tenemento suo nisi coram nobis vel capitali iusticiario nostro et precipimus quod quietus sit de schiris et hundredis et custodia castellorum quamdiu vixerit Testibus W[illelmo] Marescallo comite de Penbroc W[illelmo] comite [] Roberto de Turnham Petro de Stoke apud Chinon ii die Augusti