Charter Document - 05570046

Charter Document - 05570046


Charter Number: 05570046
Cartulary Title: Newly Discovered Charters of King John [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s): The Magna Carta Project

Charter:

Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie Aquitannie et comes Andegauie omnibus fidelibus suis salutem Noueritis nos gratum et ratum habere testamentum dilecti et fidelis nostri Willelmi Marescalli comitis Pembrochie sicut illud condidit per manus executorum ipsius testamenti faciendum volentes et firmiter precipientes quod inuiolabiliter obseruetur et precipue de voto suo perficiendo scilicet de quadam abbatia de ordine Cisterciensi in Hibernia construenda de triginta carrucatis terre in loco competenti sicut I[sabella] comitissa uxor sua et Gaufridus filius Roberti seneschallus eius prouidebunt quibus iniunxit hoc facerent Testibus dominis Exon et Wigorn episcopis G[alfrido] filio Petri comite Essexie et W[illelmo] comite Saresbirie apud Hamstede iii die Decembris