Charter Document - 05570020
Charter Number: | 05570020 |
---|---|
Cartulary Title: | Newly Discovered Charters of King John [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1199 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
The Magna Carta Project |
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Norman[nie] Aquit[anie] et com[es] Andeg[auie] prepositis et ministris suis de Douorr salutem Sciatis quod nemini perdonamus illam partem de theloneo que pertinet ad monachos sancti Martini de Douorr nisi tantummodo illam partem que ad nos ipsos pertinet de dominio nostro quia elemosinam sancti Martini nolumus diminuere sicut littere patentes domini et patris nostri Henr[ici] reg[is] testantur Test[ibus] H[uberto] Cantuar archiepiscopo cancellar[io] nostro apud Shorham septimodecimo die Iunii