Charter Document - 05570018
Charter Number: | 05570018 |
---|---|
Cartulary Title: | Newly Discovered Charters of King John [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1199 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
The Magna Carta Project |
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Angl[ie] dominus Hibernie dux Norm[annie] Aquitan[ie] comes Andegau[ie] comitibus baronibus iusticiis vicecomitibus prepositis et omnibus balliuis et fidelibus suis salutem Precipimus quod moniales de Godestowe teneant omnes terras et omnia tenementa sua bene et in pace nec de aliquo tenemento suo placitent nisi coram nobis vel coram iusticia nostra quia predicte moniales et omnes possessiones sue sunt in nostra propria manu custodia et protectione sicut littere patris nostri H[enrici] patentes testantur Teste H[uberto] Cant archiepiscopo cancellario nostro apud Hallon xvi die Iunii