Charter Document - 05570011

Charter Document - 05570011


Charter Number: 05570011
Cartulary Title: Newly Discovered Charters of King John [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1199
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): The Magna Carta Project

Charter:

Johannes Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie Aquitanie et comes Andegavie archiepiscopis episcopis baronibus justitiis vicecomitibus prepositis et omnibus ballivis et fidelibus suis Francis et Anglis totius Anglie salutem Sciatis quod moniales de Wrocheshala et omnes earum res et possessiones sunt in manu mea et custodia et protectione Et ideo volo et firmiter precipio quod eas et omnes earum res et homines juste manuteneatis defendatis et protegatis sicut res meas dominicas ne super hoc aliquam eis vel hominibus suis vel earum rebus injuriam vel contumeliam faciatis vel fieri permittatis et si aliquis eis forisfecerit in aliquo id eis sine dilatione emendari faciatis et concedo quod ipse habeant et teneant [] in [] bene et in pace libere et quiete plenarie et integre et honorifice quicquid eis in elemosinam rationabiliter datum est Testibus Galfrido filio Petri comite Essexie comite Willelmo Marescallo Willelmo Briwere Hugone Bardulf Hugone de Nevill Willelmo de Warenna Simone de Patlleshull Galfrido de Boclond Simone archidiacono de Well John de Gray Data per manum H Cantuariensis archiepiscopi cancellarii nostri apud Westmonasterium xi die Junii anno regni primo