Charter Document - 05570009

Charter Document - 05570009


Charter Number: 05570009
Cartulary Title: Newly Discovered Charters of King John [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1199
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): The Magna Carta Project

Charter:

Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Ybernie dux Normannie Aquitanie comes Andegauie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiariis vicecomitibus prepositis et omnibus bailliuis et fidelibus suis salutem Sciatis nos dedisse et concessisse et presenti carta nostra confirmasse magistro Alardo filio Willelmi terram de Gathamtun cum omnibus pertinentiis suis tenendam de nobis et heredibus nostris sibi et heredibus suis iure hereditario per seruicium quinte partis feodi i militis unde idem Alardus solitus fuit facere seruicium unius militis quod ei dum essemus comes Moriton concessimus et carta nostra confirmauimus Testibus Willelmo Londoniensi Hereberto Saresberiensi episcopis Galfrido filio Petri comite Essex Willelmo Marescallo comite de Penbroc Hugone Bardolf Data per manum H[uberti] Cantuariensis archiepiscopi cancellarii nostri apud Westmonasterium xi die Iunii anno regni nostri i