Charter Document - 05570005

Charter Document - 05570005


Charter Number: 05570005
Cartulary Title: Newly Discovered Charters of King John [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1199
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): The Magna Carta Project

Charter:

Iohannes Dei gratia rex Anglie [] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiariis vicecomitibus et omnibus fidelibus suis salutem Noueritis nos concessisse et presenti carta confirmasse in perpetuam elemosinam ecclesie sancte Marie de Binadon et monachis ibidem Deo seruientibus ex dono Rogeri de Nouo Burgo et M[atildis] uxoris eius locum in quo sita est ipsa abbatia sicut carta predicti Rogeri testatur ex dono Willelmi de Glastonia et M[atildis] uxoris eius locum de Binedon ubi abbatia pretaxata prius incepta fuit sicut carta eiusdem testatur ex dono et concessione Rogeri de Nouo Burgo et M[atildis] uxoris eius duas virgatas terre in Lulleworth cum pastura adiacente sicut carta eiusdem testatur ex dono M[atildis] de Arundell et concessione regis Henrici manerium de Bixiton sicut carta eiusdem determinat ex dono G[ereberti] de Percy terram de Nouington et de Luca quas ipse emit a conuentu de Ford sicut carta utrorumque testatur et terram de Hechfelton sicut conuentio inter predictos monachos et Simonem de Eneford protestatur totam terram de Wdestert cum prato adiacente quam predicti monachi de Willelmo de Wdestert et de heredibus eius in perpetuum tenebunt sicut carta eiusdem W[illelmi] testatur dimidiam hydam cum pastura trescentarum ouium in manerio de Chauuedon ex dono T[home] Hareng sicut carta eiusdem loquitur Quare volumus et firmiter precipimus quod predicta abbatia abbas et monachi ibidem Deo seruientes homines et seruientes suos et omnes predictas terras et omnia prenominata tenementa et quecumque alia in futurum rationabiliter adquisierint in perpetuam elemosinam habeant et teneant cum omnibus pertinentiis et libertatibus et liberis consuetudinibus suis et cum sok et sak et sacha et toll et theam et infangeneteoth et utfangenetof bene et in pace libere et quiete plenarie et integre et honorifice in bosco in pratis in pasturis in aquis et molendinis in stagnis et viuariis in mariscis et piscariis in grangiis et virgultis in viis et semitis infra burgum et extra et in omnibus aliis locis cum omnibus pertinentiis suis soluta et libera ab omni seculari seruicio et quieta de geldis et danegeldis et scutagio et de murdro et de pecunia que ad murdrum pertinet siue ad latrocinium et de hydagio et de schiris et hundredis et exercitibus et assisis et summonitionibus et de thesauro ducendo et auxilio vicecomitum et seruientum suorum et omnibus aliis auxiliis et de misericordia comitatus et theloneo et de passagio et pontagio et operationibus castellorum et pontium et viuariorum et murorum et parcorum et de clausuris et de wardpeni et de auerpeni et de thastagio et stallagio et de placitis et querelis et de hengwite et de flemeneswithe et blodwite et de fithwite et de thethingpeni et de assartis et vasto foreste et placitis foreste et de rewardo foreste et de omnibus occasionibus et consuetudinibus et ab omni exactione et seruicio seculari et prohibemus ne aliquis sepedictos monachos grauet inde neque inquietet neque molestiam vel iniuriam faciat neque fieri permittat neque in placitum ponat de aliquo tenemento suo quod teneant nisi coram nobis ipsis vel capitalibus iusticiariis nostris que omnia dum essemus comes Morit concessimus et carta nostra confirmauimus Testibus W[illelmo] Londoniensi H[erberto] Sarresberiensi G[odefrido] Wintoniensi episcopis G[alfrido] filio Petri W[illelmo] Marescallo Thoma de Penbroc R[icardo] comite de Clare H[ugone] Bardolf W[illelmo] Briwere S[tephano] de Turnham Datum per manum Huberti Cantuariensis archiepiscopi cancellarii nostri apud Westmonasterium xi die Iulii anno regni nostri primo