Charter Document - 05560041

Charter Document - 05560041


Charter Number: 05560041
Cartulary Title: Original Charters of King John [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1212
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): The Magna Carta Project

Charter:

Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie Aquitanie et comes Andegauie iusticiis vicecomitibus et omnibus balliuis et fidelibus suis salutem Sciatis quod suscepimus in custodiam et protectionem nostram abbatem et monachos de Thosan et omnes homines et res et possessiones suas in proprios usus eorum conuersas et ideo vobis mandamus quod ipsos et omnia sua manuteneatis et custodiatis sicut nostra dominica et nullam eis vel suis inferatis vel fieri permittatis iniuriam molestiam vel grauamen et si quis in aliquo eis foris fecerit id sine dilacione faciatis emendari Preterea volumus et firmiter precipimus quod idem abbas de Thosan et fratres eiusdem loci et omnes res et catalla sua propria que per potestatem nostram ducent quieta sint de theloneo et pontagio et passagio et omnibus aliis consuetudinibus ad nos pertinentibus Dedimus eciam eisdem fratribus licenciam nouas naues faciendi et veteres emendandi et ligna quelibet ad usus proprios comparandi Ipsi vero nobis bona fide promiserunt quod per eos vel per suos nullum malum eueniet nobis vel regno nostro et quod passagium nunciorum nostrorum per eos euncium et redeuncium et aliorum qui ad nos bona fide venerint promouebunt Teste domino Iohanne Norwic episcopo apud Templum de Ewell xvi die Maii anno regni nostri xiiii