Charter Document - 05560038
Charter Number: | 05560038 |
---|---|
Cartulary Title: | Original Charters of King John [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
The Magna Carta Project |
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hybernie dux Normannie Aquitanie et comes Andegauie iusticiis vicecomitibus prepositis et omnibus bailliuis et fidelibus suis salutem Mandamus vobis quod custodiatis protegatis et defendatis et manuteneatis terras homines res possessiones redditus et omnia tenementa priorisse de Lillechirch sicut nostra dominica non facientes ei vel suis aut ab aliquo fieri permittentes iniuriam [mo]lestiam aliquam vel grauamen et si quis ei vel suis in aliquo foris fecerit id ei sine dilatione faci[atis em]endari quia ipsam et omnia sua suscepimus in custodiam et protectionem nostram Teste me ipso [apud Frigidmantell] xix die Septembris