Charter Document - 05560035
Charter Number: | 05560035 |
---|---|
Cartulary Title: | Original Charters of King John [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1204 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
The Magna Carta Project |
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hybernie dux Normannie et Aquitanie et comes Andegauie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiis vicecomitibus senescallis prepositis ministris et omnibus balliuis et fidelibus suis salutem Sciatis nos recepisse in nostra propria manu custodia et protectione sicut unam de propriis elemosinis nostris abbatiam sancti Germani de Seleby cum omnibus pertinentiis suis Quare volumus et firmiter precipimus quod predicta abbatia de Seleby et monachi in ea Deo seruientes omnia tenementa sua teneant bene et in pace libere et quiete integre et plenarie et honorifice in bosco et plano in pratis et pascuis in aquis et mariscis et in piscariis in toftis et croftis in viis et semitis et in omnibus locis tam in burgo quam extra burgum libera et quieta de geldo et danegeld et auxiliis vicecomitum et de francoplegio ita tamen quod francumplegium per visum seruientis nostri fiat in curia ipsius abbatis et misericordie inde prouenientes sint ipsius abbatis et successorum suorum et de wapentagiis et hundredis et scyris et tenmanetal et de pecunia danda pro murdro et summagiis nisi teneant feodas unde summagias [facere debeant] et cariagiis et [omnibus occasionibus] et de wastis et essartis et de parcis viuariis et de stagnis firmandis cum saca et soka et tol et theam et infangenthef et utfangentheof et blodwite [et wrecc et omnibus a]liis libertatibus [que] ad predictam abbatiam p[ertinent et vo]lumus et precipimus quod predicti monachi et homines eorum habeant saluum conductum nostrum et sint quieti et liberi de passagio et pontagio et thelonio et s[tallagio per omnes ciuitates nostra]s et burgos et vendant libere et quiete ea que habuerint de nutritura et pastura et terra propria et emant libere et quiete sibi necessaria ad usus et sustentat[ionem propriam salua in omni]bus libertate ciuitatis London et volumus quod abbas et monachi de Seleby sint quieti a trauerso per omnes portus nostros et quod homines eorum habeant in pace omnia catalla sua ubicumque naues eorum fregerint in terra nostra dummodo aliquis eorum a naufragio viuus euaserit et si quis versus domum illam aliquid de possessionibus e[ius c]lama[uerit] prohibemus ne pro aliquo respondeant nec in placitum ponantur nisi per nos et in presentia nostra vel coram capitali iusticiario nostro Preterea concessimus et presenti carta nostra confirmauimus predictis abbati et monachis de Seleby quod habeant warennam in manerio suo de Stanford quod est infra forestam nostram et in manerio suo de Crul et pertinentiis et quod nullus venetur in warennis illis sine licentia eorum super forsifacturam decem librarum et quod habeant captionem omnium piscium in omnibus aquis suis exceptis his que ad nos pertinent de piscibus regalibus Testibus Galfrido filio Petri comite Essex Roberto filio Rogeri Willelmo Briwerr Hugone de Neuill Simone de Pateshull Willelmo de Cantilup Petro de Stok Datum per manum Simonis prepositi Beuerlac et archidiaconi Well apud Eborac xxvi die Februarii anno regni nostri quinto