Charter Document - 05560033
| Charter Number: | 05560033 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Original Charters of King John [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1203 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
The Magna Carta Project Archives départementales de Seine-Maritime - 8 H 7/2 |
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie Aquitanie comes Andegauie iusticiis vicecomitibus ministris et omnibus bailliuis et fidelibus suis Francis et Anglicis totius Anglie et Normannie et nominatim portuum maris salutem Sciatis nos concessisse et presenti scripto nostro confirmasse quod omnes res monachorum de Focardi Monte quas monachi vel conuersi sui poterint affidare suas esse proprias sint quiete per omnia dominia nostra de theloneo et passagio et pontagio et omni consuetudine et nullus eos super hoc iniuste disturbet super x libras foris facture sicut littere patentes Henrici regis patris nostri quas inde habent rationabiliter testantur Teste me ipso apud Pontem Arche xxxi die Maii ianno regni nostri quinto
