Charter Document - 05560029
Charter Number: | 05560029 |
---|---|
Cartulary Title: | Original Charters of King John [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
The Magna Carta Project |
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie Aquitannie comes Andegauie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiis vicecomitibus et omnibus balliuis et fidelibus suis salutem Sciatis nos pro salute anime nostre et antecessorum et successorum nostrorum dedisse et concessisse et presenti carta confirmasse in puram et perpetuam elemosinam monialibus de Fontibus Girardi ad edificandam abbatiam suam totum alnetum nostrum de Molinell cum omnibus pertinentiis suis et totam terram que fuit Roberti May in eodem alneto quam heredibus suis excambiuimus in Anglia et fossatum Rascinus et quicquid in eodem alneto habebamus sicut magna via inter Molinell et Rothom et sicut prefatum fossatum Rascinus de eodem alneto quod se extendit usque in Secanam et sicut caput alneti illius quod se extendit versus Coronam diuidunt usque Secanam preter tres acras quas dedimus leprosis de Quercu Canuta ante domum suam Quare volumus et firmiter precipimus quod predicte moniales habeant et teneant omnia predicta bene et in pace libere et quiete integre plenarie et honorifice in omnibus locis et rebus sicut predictum est Testibus Balduino comite Albemarl Willelmo de Braos Roberto de Harecurt Hugone de Gurnay Stephano de Longocampo Guarino de Glapiun Petro de Stokes Datum per manum Hugonis de Well apud Roth xv die Februarii anno regni nostri quarto