Charter Document - 05560028
Charter Number: | 05560028 |
---|---|
Cartulary Title: | Original Charters of King John [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
The Magna Carta Project |
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie Aquitanie comes Andegauie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus senescallis vicecomitibus bailliuis ministris et omnibus bailliuis et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta confirmasse dilecto et fideli nostro Galfrido de Valle Richeri ciui nostro de Rothomag rationabile donum quod rex Ricardus frater noster ei fecit de sede unius molendini et aqua ad illud molendinum in calceia nostra de Martinuill apud Rothomagum Quare volumus et firmiter precipimus quod predictus Galfridus et heredes sui predictam sedem molendini et aquam ad molendinum habeant et teneant bene et in pace libere et quiete integre plenarie et honorifice sicut carta predicti regis Ricardi fratris nostri rationabiliter testatur Testibus Balduino comite Albemarl Hugone de Gurnac Willelmo de Brahos Iohanne de Pratell Girardo de Forniuall Petro de Stokes Ricardo de Reueriis Data per manum Hugonis de Well apud Rothomag nono die Februarii regni nostri anno quarto