Charter Document - 05560026
Charter Number: | 05560026 |
---|---|
Cartulary Title: | Original Charters of King John [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1202 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
The Magna Carta Project |
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hy[bernie dux Normannie Aquitanie comes Andegauie] omnibus balliuis et seruientibus et fidelibus suis a[d quos presentes littere peruenerint] salutem Sciatis quod suscepimus in manum custodiam et protec[tionem nostram abbatem] et monachos de Bono Portu et omnes terras homines [res et possessiones eorum] et ideo vobis mandamus et firmiter precipimus quatinus [eos et omnia sua custodiatis ma]nuteneatis et defendatis et non faciat[is eis aut fieri permittatis iniuriam] grauamen aut molestiam et si [eis in aliquo foris factum fuerit idem eis sine dilatione] faciatis emendari Test[e me ipso apud Bonumportum xiii die Iulii]