Charter Document - 05560022

Charter Document - 05560022


Charter Number: 05560022
Cartulary Title: Original Charters of King John [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1202
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): The Magna Carta Project

Charter:

Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hybernie dux Normannie Aquitanie comes Andegauie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiis vicecomitibus prepositis et omnibus balliuis et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse et hac carta nostra confirmasse priorisse et monialibus de Lillecherche feriam quamdam apud Lillecherch per tres dies duraturam singulis annis scilicet die sancti Michaelis et duabus diebus sequentibus Quare volumus et firmiter precipimus quod predicte moniales predictam feriam habeant et teneant bene et in pace libere et quiete integre plenarie et honorifice in perpetuum cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad huiusmodi ferias pertinentibus ita tamen quod non sit ad nocumentum vicinarum feriarum Testibus Stephano de Pertico Radulfo Taxon senescallo Normannie Ricardo de Fontin Petro de Stok Gaufrido de Lucy Datum per manum Simonis archidiaconi Wellen apud Mulinell xviii die Aprilis anno regni nostri tertio