Charter Document - 05560014

Charter Document - 05560014


Charter Number: 05560014
Cartulary Title: Original Charters of King John [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1201
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): The Magna Carta Project

Charter:

Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hybernie dux Normannie Aquitanie et comes Andegauie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiis vicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta nostra confirmasse Henrico filio Heruei quod habeat forestam suam in Teisedal cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis sicut aliquis antecessorum suorum eam unquam melius et liberius habuit tempore regis Henrici aui patris nostri et prohibemus ne quis in eam venetur absque assensu suo contra hanc libertatem suam super foris facturam nostram sicut carta regis Henrici patris nostri rationabiliter testatur Testibus Willelmo de Stoteuill Willelmo Briwerr Hugone Bard Hugone de Neuill Simone de Pateshill Roberto de Veteri Ponte Roberto de Ros Datum per manum Symononis archidiaconi Wellen apud Carleol xxi die Februarii regni nostri anno secundo