Charter Document - 05560012
Charter Number: | 05560012 |
---|---|
Cartulary Title: | Original Charters of King John [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
The Magna Carta Project |
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie Aquitannie et comes Andegauie omnibus fidelibus suis salutem Noueritis nos gratum et ratum habere testamentum dilecti et fidelis nostri Willelmi Marescalli comitis Pembrochie sicut illud condidit per manus executorum ipsius testamenti faciendum volentes et firmiter precipientes quod inuiolabiliter obseruetur et precipue de voto suo perficiendo scilicet de quadam abbatia de ordine Cisterciensi in Hibernia construenda de triginta carrucatis terre in loco competenti sicut Isabella comitissa uxor sua et Gaufridus filius Roberti seneschallus eius prouidebunt quibus iniunxit hoc facerent Testibus dominis Exon et Wigorn episcopis Galfrido filio Petri comite Essexie et Willelmo comite Saresbirie apud Hamstede iii die Decembris