Charter Document - 05560009
Charter Number: | 05560009 |
---|---|
Cartulary Title: | Original Charters of King John [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1200 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
The Magna Carta Project |
Charter:
Iohannes Dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie Aquitanie comes Andegauie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiis vicecomitibus prepositis et omnibus balliuis et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta nostra confirmasse Geruasio Gauberto et heredibus suis rationabilem donationem quam dilectus et fidelis noster Godefridus Winton episcopus ei fecit de una hyda terre cum omnibus pertinentiis suis in Crudebrigg de escaetta sua et rationabilem donationem eiusdem episcopi prefato Geruasio et heredibus suis factam de tota terra cum omnibus pertinentiis suis que fuit Walteri filii Ricardi de Oxoneburn in manerio suo de Menes qui fuit utlagatus eo quod quendam fratrem suum nequiter occiderat et ob hoc terra illa in manum prefati episcopi deuenit sicut escaetta sua Quare volumus et firmiter precipimus quod predictus Geruasius et heredes sui post ipsum terras predictas habeant et teneant cum omnibus pertinentiis suis de prefato episcopo et successoribus suis bene et in pace libere et quiete integre honorifice et hereditarie in bosco et plano in pratis pascuis et culturis in aquis viis et semitis et in omnibus aliis rebus et locis et cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad easdem terras pertinentibus sicut carta regis Ricardi fratris nostri et carte memorati Godefridi Winton episcopi rationabiliter testantur Testibus Willelmo comite Saresb Willelmo de Brahos Willelmo filio Alani Hugone Bard Willelmo Bryegwerr Roberto filio Rogeri Thoma Basset Alano Basset Datum per manum Simonis archidiaconi Wellen et Iohannis de Gray apud Freidmauntel ii die Martii anno regni nostri primo